Dum consulitur hasdrubal ab syphace, ab hasdrubale carthaginienses, et speculatores omnia uisendi et scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud poenos numidamque orta cauendi ne quid hostile interim paterentur.