Deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in panaetolico et pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque ac si in panaetolico aut pylaico concilio actum esset.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum