Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.