Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae ciuitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in animo esse e lege comitia habere.