Thoas negare paci studere phaeneam sed discutere apparatum belli uelle, ut taedio et impetus relanguescat regis et romani tempus ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab romanis impetrari posse totiens legationibus missis romam, totiens cum ipso quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium antiochi imploraturos fuisse.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum