Hannibal unus, cuius eo tempore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in asia essent romani, quam uenturos dubitare; propius esse ex graecia in asiam quam ex italia in graeciam traicere, et multo maiorem causam antiochum quam aetolos esse; neque enim mari minus quam terra pollere romana arma.