Si qui earum urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege antiocho intraque fines regni eius sunt, apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno antiochi apud romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito romanis sociisque.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum