Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo.