Non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, quae communiter de immanitate gentis gallorum, de infestissimo odio in nomen romanum scitis, ea de illis quoque, qui asiam incolunt, existimetis gallis; remota uniuersae gentis infamia atque inuidia per se ipsos aestimate.