At hercule in scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum uictum, quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in priuatum uersum; an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho l.