Hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit ioui sacrum sanciri; itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod, etsi non iure fiat noceri enim ei cui hac lege non liceat tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem; tribunos uetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos esse.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum