Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur at si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum