Interea medios iuno despexit in argos et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum