Noctua, ut uidit sibi nullum esse auxilium et uerba contemni sua, hac est adgressa garrulam fallacia: dormire quia me non sinunt cantus tui, sonare citharam quos putes apollinis, potare est animus nectar, quod pallas mihi nuper donauit; si non fastidis, ueni; una bibamus.