Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat , tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum