A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia uia ad consuetudinem redeunt: negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto subripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro; his ipsis, quos uocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem conmittimus.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum