Verum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, divinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae olympii iovis, apportarentur e graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem palatii ad forum usque promovit, atque aede castoris et pollucis in vestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum latiarem iovem consalutarunt.