, ad quem sunt ciceronis epistulae, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac iuliam augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et agrippinae consuetudine teneretur et iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.