Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum inter parthos romanosque de obtinenda armenia bellum acriter sumitur, quia nec vologaeses sinebat fratrem tiridaten dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae donum habere, et corbulo dignum magnitudine populi romani rebatur parta olim a lucullo pompeioque recipere.