Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea, quae nunc de christiana fide a sacerdotibus, qui chalcedone convenerunt, per nostra praecepta statuta sunt, iuxta apostolicas eitiones et instituta sanctorum patrum trecentorum decem et octo et centum quinquaginta definita esse noscuntur.