Aestimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quae pro singulis speciebus facta est vel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento vel pro ornamentis vel pro veste aliisque speciebus, et non esse exspectandam post singulas aestimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum