Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inventarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio removeantur et poenis legitimis, quae contra eos interminatae sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiae notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notae fruituri.