Modum insuper sportularum ad mediocrem deduci quantitatem et exsecutoribus de schola agentium in rebus attribuendis unum solidum singulos usque ad finem negotii proque ingressu in iudicio tuae magnitudinis quolibet modo faciendo duos solidos et pro editione gestorum exceptoribus dimidiam solidi partem et, si apud arbitrum negotium ventilari contigerit, ipsi quidem arbitrio unum solidum et nihil amplius, exceptoribus autem eum observantibus tam pro ipso quod implere videntur ministerio quam pro editione gestorum seu relationis vel definitionis tertiam partem solidi praebere sancimus: