Quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, sicut veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et romae invenerint praesidia veientes quae nequiquam in etruria quaerunt.