Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem diviacus haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, sequanis vero, qui intra fines suos ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum