Paulatim autem germanos consuescere rhenum transire et in galliam magnam eorum multitudinem venire populo romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem galliam occupavissent, ut ante cimbri teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in italiam contenderent , praesertim cum sequanos a provincia nostra rhodanus divideret ; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat.