At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat v milium numerus, cum ipsi non amplius dccc equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum