Laboro autem non sine causa; nam et avi eius memoria moveor nec enim ignoras, quanti fecerim caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si viveret , et lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.