Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum, quod autem bonum, id certe utile, ita, quicquid honestum, id utile.