Fannium et quintum scaevolam, generos laeli, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam africanum ut deum coleret laelius, domi vicissim laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco scipio.