Si in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris, latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse delum atque ibi apollinem dianamque peperisse.