Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis,nata sunt, etiam hoc ediderunt, ut statuas ne cui, nisi cum is de provincia decessisset, pollicerentur tot praetores in sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.