Cogitate nunc cum illa sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat , quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid agrigento, quid lilybaeo, quid panhormo, quid thermis, quid halaesa, quid catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero messana, quem iste sibi locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum