Audistis theodorum et numenium et nicasionem, legatos hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad verrem adirent et eum simulacrum cereris et victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem veterem hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quererentur.