Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in auis uagas permisit expertus fidelem iuppiter in ganymede flauo, olim iuuentas et patrius uigor nido laborum protulit inscium uernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus uenti pauentem, mox in ouilia demisit hostem uiuidus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae; qualemue laetis caprea pascuis intenta fuluae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem dente nouo peritura uidit: uidere raeti bella sub alpibus drusum gerentem; vindelici quibus mos unde deductus per omne tempus amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli, nec scire fas est omnia sed diu lateque uictrices cateruae consiliis iuuenis reuictae sensere, quid mens rite, quid indoles nutrita faustis sub penetralibus posset, quid augusti paternus in pueros animus nerones.