Id uero periculum erat, quod leuissimi ex graecis qui parthorum quoque contra nomen romanum gloriae fauent dictitare solent, ne maiestatem nominis alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus romanus; et aduersus quem athenis, in ciuitate fracta macedonum armis, cernente tum maxime prope fumantes thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot proceribus romanis uocem liberam missurus fuerit.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum