Hi duo etruriae populi, quia proximi regione erant, deuictis veiis bello quoque romano se proximos fore credentes, falisci propria etiam causa infesti quod fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad veios accessere.