Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento uel latium propius esse uel volscos quam romam; itaque si uideatur eis, se ex latinis et ex volscis populis iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu capuam esse romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato aduentu perculsurum.