Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo romanus in samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad imbrinium ita uocant locum acie cum samnitibus conflixit.