Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu aduersus instructos et praeparatos erat aduentura.