A delphis quinto die in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta uictoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad petram euasi et ad pydnam regem acie uici; macedoniam in potestatem populi romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent grauius, id ego quindecim diebus perfeci.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum