Cum praeterueherentur asiam legati et loryma uenissent, qui portus uiginti paulo amplius milia ab rhodo abest, ex aduerso urbi ipsi positus, principes rhodiorum occurrunt iam enim eo quoque uictoriae fama perlata erat orantes, ut rhodum deueherentur: pertinere id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent que agerentur rhodi, et conperta per se, non uolgata fama romam referre.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum