Nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam supersint; nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu alpium amissis plus spei nactos esse.