Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pauore reciperent animos, hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans hiberum praeter saguntinos carthaginiensium erant.