Mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce hannone interclusi atque interfecti sunt: ceteros ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta milia passuum uictores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.