Liuius in aerarium uenit; praeter maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et c.