Ii conscriptis ad hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in bruttios uelut auertentem sese ne capua in oculis eius caperetur.