Prior fuluius praegressus capuam: post paucos dies consecutus fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras marcellum ut quam acerrimo bello detinerent hannibalem dum ipse tarentum oppugnaret ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in italia fore regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab laeuino consule aduersus bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab agathyrna, sicut ante dictum est, ex sicilia traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum