Tessera per castra ab liuio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.