Degressusque in campos thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum leucadem an sinum ambracium onerariae tenuissent, frumentatum ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a gomphis ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui.